„... et unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam“

 

 

PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

UNA CUM SACROSANCTI CONCILII PATRIBUS

AD PERPETUAM REl MEMORIAM

DECRETUM DE APOSTOLATU LAICORUM
« Apostolicam Actuositatem »

AAS 58 (1966) 837-864

Prooemium

1. APOSTOLICAM ACTUOSITATEM populi Dei impensiorem reddere volens,[1] Sacrosancta Synodus sollicite se vertit ad christifideles laicos, quorum partes in missione Ecclesiae proprias et omnino necessarias iam aliis in locis commemoravit.[2] Apostolatus enim laicorum, ex ipsa eorum christiana vocatione promanans, numquam potest in Ecclesia deficere. Quam spontanea fuerit huiusmodi actuositas in primordiis Ecclesiae, quamque frugifera, ipsae Sacrae Litterae luculenter demonstrant (cf. Act. 11, 19-21; 18, 26; Rom. 16, 1-16; Phil. 4, 3).

Nostra autem tempora non minorem exigunt zelum laicorum, immo condiciones hodiernae omnino impensiorem et latiorem poscunt apostolatum eorum. Augescens enim in dies numerus hominum, scientiarum atque technicarum artium progressus, arctiores inter homines necessitudines non solum in immensum dilatarunt apostolatus laicorum spatia, magna ex parte ipsis tantum aperta, verum etiam nova suscitarunt problemata quae eorum sollertem curam studiumque expostulant. Eo urgentior huiusmodi apostolatus redditur quatenus autonomia multarum provinciarum vitae humanae plurimum, uti par est, succrevit, [838] aliquando cum quadam abscessione ab ordine ethico ac religioso et gravi discrimine vitae christianae. Insuper multis in regionibus in quibus sacerdotes admodum pauci sunt vel, ut quandoque accidit, debita ministerii libertate privantur, sine laicorum opera Ecclesia vix posset praesens et actuosa esse. Huius multiplicis urgentisque necessitatis signum est evidens operatio Spiritus Sancti laicos hodie magis magisque propriae responsabilitatis conscios reddentis eosque ad servitium Christi et Ecclesiae ubique incitantis.[3]

Hoc in decreto Concilium apostolatus laicorum naturam, indolem et varietatem illustrare intendit, necnon principia fundamentalia enuntiare instructionesque pastorales tradere ad eiusdem efficacius exercitium; quae omnia tamquam normae habeantur in recognoscendo iure canonico quod ad laicorum apostolatum attinet.

CAPUT I

De vocatione laicorum ad apostolatum

2. Ad hoc nata est Ecclesia ut regnum Christi ubique terrarum dilatando ad gloriam Dei Patris, omnes homines salutaris redemptionis participes efficiat,[4] et per eos mundus universus re vera ad Christum ordinetur. Omnis navitas Corporis Mystici hunc in finem directa apostolatus dicitur quem Ecclesia per omnia sua membra, variis quidem modis, exercet; vocatio enim christiana, natura sua, vocatio quoque est ad apostolatum. Sicut in viventis corporis compage, nullum membrum mere passive sese gerit, sed simul cum vita corporis eiusdem operositatem quoque participat, sic in corpore Christi, quod est Ecclesia, totum corpus «secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit» (Eph. 4, 16). Quinimmo tanta est in hoc corpore connexio et membrorum compactio (cf. Eph. 4, 16), ut membrum quod ad augmentum corporis secundum suam mensuram non operatur, nec Ecclesiae nec sibi prodesse dicendum sit.

Est in Ecclesia diversitas ministerii, sed unitas missionis. Apostolis eorumque successoribus a Christo collatum est munus in ipsius nomine et potestate docendi, sanctificandi et regendi. At laici, muneris sacerdotalis, prophetici et regalis Christi participes effecti, suas partes in missione totius [839] populi Dei explent in Ecclesia et in mundo.[5] Apostolatum reapse exercent sua operositate ad evangelizationem ac sanctificationem hominum et ad rerum temporalium ordinem spiritu evangelico perfundendum ac perficiendum, ita ut eorum operositas in hoc ordine testimonium Christi manifeste perhibeat et ad salutem hominum inserviat. Cum vero laicorum statui hoc sit proprium ut in medio mundi negotiorumque saecularium vitam agant, ipsi a Deo vocantur ut, spiritu christiano ferventes, fermenti instar in mundo apostolatum suum exerceant.

3. Laici officium et ius ad apostolatum obtinent ex ipsa sua cum Christo Capite unione. Per Baptismum enim corpori Christi mystico inserti, per Confirmationem virtute Spiritus Sancti roborati, ad apostolatum ab ipso Domino deputantur. In regale sacerdotium et gentem sanctam (cf. I Pt. 2, 4-10) consecrantur, ut per omnia opera spirituales offerant hostias et ubique terrarum Christo testimonium perhibeant. Sacramentis autem, praesertim SS. Eucharistia, communicatur et alitur illa caritas quae veluti anima est totius apostolatus.[6]

Apostolatus in fide, spe et caritate exercetur quas Spiritus Sanctus in cordibus omnium Ecclesiae membrorum diffundit. Immo praecepto caritatis, quod est maximum mandatum Domini, omnes christifideles urgentur ad procurandam gloriam Dei per adventum regni eius, et vitam aeternam omnibus hominibus ut cognoscant solum Deum verum et quem misit Iesum Christum (cf. Io. 17, 3).

Omnibus igitur christifidelibus onus praeclarum imponitur adlaborandi ut divinum salutis nuntium ab universis hominibus ubique terrarum cognoscatur et accipiatur.

Ad hunc apostolatum exercendum Spiritus Sanctus, qui populi Dei sanctificationem per ministerium et sacramenta operatur, fidelibus peculiaria quoque tribuit dona (cf. I Cor. 12, 7), ea «dividens singulis prout vult» (I Cor. 12, 11), ut «unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes» sint et ipsi «sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei» (I Pt. 4, 10), in aedificationem totius corporis in caritate (cf. Eph. 4, 16). Ex horum charismatum, etiam simpliciorum, acceptione, pro unoquoque credentium ius et officium oritur eadem in bonum hominum et aedificationem Ecclesiae exercendi in Ecclesia et in [840] mundo, in libertate Spiritus Sancti, qui «ubi vult spirat» (Io. 3, 8), et simul in communione cum fratribus in Christo, maxime cum pastoribus suis, quorum est de eorum germana natura et ordinato exercitio iudicium ferre, non quidem ut Spiritum extinguant sed ut omnia probent et quod bonum est teneant (cf. I Thess. 5, 12. 19. 21).[7]

4. Cum Christus missus a Patre totius apostolatus Ecclesiae fons et origo sit, patet fecunditatem apostolatus laicorum pendere ex ipsorum cum Christo vitali unione, dicente Domino: «Qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere» (Io. 15, 5). Haec vita intimae unionis cum Christo in Ecclesia alitur subsidiis spiritualibus, quae omnibus fidelibus sunt communia, praesertim actuosa participatione Sacrae Liturgiae,[8] ita a laicis adhibenda ut hi, dum ipsa mundi officia in ordinariis vitae condicionibus recte adimplent, unionem cum Christo a vita sua non separent, sed suum opus iuxta voluntatem Dei exercentes in ipsa percrescant. Hac via laici alacri et laeto animo in sanctitate progrediantur oportet, difficultates in prudentia et patientia superare satagentes.[9] Neque curae familiares neque alia negotia saecularia extranea debent esse a spirituali vitae ratione, iuxta illud Apostoli: «Omne quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum» (Col. 3, 17).

Talis vita continuum exercitium fidei, spei et caritatis exposcit.

Lumine fidei et meditatione verbi Dei solum potest aliquis semper et ubique dignoscere Deum in quo «vivimus et movemur et sumus» (Act. 17, 28), in omni eventu quaerere eius voluntatem, Christum intueri in omnibus hominibus, sive propinqui sint sive extranei, de vera significatione et pretio rerum temporalium in seipsis et in ordine ad finem hominis recta iudicia ferre.

Qui hanc habent fidem, in spe revelationis filiorum Dei vivunt memores crucis et resurrectionis Domini.

In peregrinatione huius vitae, cum Christo in Deo absconditi et a servitute divitiarum liberi, dum ad illa bona quae in aeternum manent [841] intendunt, generoso animo totos se dedicant ad regnum Dei dilatandum et ad ordinem rerum temporalium spiritu christiano informandum et perficiendum. Inter adversa huius vitae in spe fortitudinem inveniunt existimantes quod «non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis» (Rom. 8, 18).

Caritate quae ex Deo est impulsi, ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei, bonum operantur (cf. Gal. 6, 10), deponentes «omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones» (I Pt. 2, 1) et sic ad Christum homines trahentes. Caritas autem Dei quae «diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis» (Rom. 5, 5), reddit laicos capaces spiritum Beatitudinum reapse exprimendi in vita sua. Iesum pauperem secuti, bonorum temporalium nec inopia deiciuntur nec copia inflantur; Christum humilem imitati, non efficiuntur inanis gloriae cupidi (cf. Gal. 5, 26), sed placere Deo magis quam hominibus student, semper parati propter Christum omnia relinquere (cf. Lc. 14, 26) et persecutionem pati propter iustitiam (cf. Mt. 5, 10), memores verbi Domini: «Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me» (Mt. 16, 24). Christianam amicitiam inter se colentes, adiutorium in quacumque necessitate sibi invicem praebent.

Haec laicorum spiritualis vitae ratio notam peculiarem assumere debet ex statu matrimonii et familiae, coelibatus vel viduitatis, ex condicione infirmitatis, ex activitate professionali et sociali. Ne desinant ergo qualitates et dotes his condicionibus congruentes sibi collatas assidue excolere, propriisque uti donis a Spiritu Sancto acceptis.

Praeterea laici, qui suam vocationem secuti, nomen dederunt alicui ex associationibus vel institutis quae ab Ecclesia approbata sunt, pariter peculiarem notam vitae spiritualis ipsis propriam fideliter induere conantur.

Magni quoque faciant professionalem peritiam, sensum familiarem et civicum atque illas virtutes quae ad sociales consuetudines pertinent, scilicet probitatem, spiritum iustitiae, sinceritatem, humanitatem, animi fortitudinem, sine quibus nec vera vita christiana consistere potest.

Huiusmodi vitae spiritualis et apostolicae perfectum exemplar est Beatissima Virgo Maria, Regina Apostolorum, quae, dum in terris vitam ageret omnibus communem, familiari cura et laboribus plenam, intime semper cum Filio suo coniungebatur et operi Salvatoris singulari prorsus modo cooperata est; nunc autem in caelum assumpta «materna sua [842] caritate de fratribus Filii sui adhuc peregrinantibus necnon in periculis et angustiis versantibus curat, donec ad felicem patriam perducantur».[10] Hanc devotissime colant omnes suamque vitam atque apostolatum eius maternae curae commendent.

CAPUT II

De finibus assequendis

5. Opus redemptionis Christi, dum homines salvandos de se spectat, totius quoque ordinis temporalis instaurationem complectitur. Unde Ecclesiae missio non solum est nuntium Christi et gratiam eius hominibus afferendi, sed et spiritu evangelico rerum temporalium ordinem perfundendi et perficiendi. Laici ergo, hanc Ecclesiae missionem exsequentes, apostolatum suum exercent tam in Ecclesia quam in mundo, tam in ordine spirituali quam in ordine temporali: qui ordines, etsi distinguuntur, in unico consilio Dei ita sunt connexi ut ipse Deus intendat, in Christo, totum mundum reassumere in novam creaturam, inchoative his in terris, plene in ultimo die. In utroque ordine laicus, qui est simul fidelis et civis, una conscientia christiana continenter duci debet.

6. Missio Ecclesiae salutem hominum spectat, fide in Christum et gratia eius consequendam. Apostolatus ergo Ecclesiae, omniumque membrorum eius, imprimis dirigitur ad nuntium Christi verbis et factis mundo patefaciendum gratiamque eius communicandam. Hoc principaliter fit per ministerium verbi et sacramentorum, speciali modo clero commissum, in quo et laici habent suas magni momenti partes adimplendas, ut sint «cooperatores... veritatis» (3 Io. 8). Hoc potissimum in ordine apostolatus laicorum et ministerium pastorale mutuo se complent.

Innumerae patent laicis occasiones ad apostolatum evangelizationis et sanctificationis exercendum. Ipsum testimonium vitae christianae et opera bona spiritu supernaturali exercita, vim habent attrahendi homines ad fidem et ad Deum; dicit enim Dominus: «Sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant opera vestra bona et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est» (Mt. 5, 16). [843]

Apostolatus tamen huiusmodi non in solo vitae testimonio consistit; verus apostolus quaerit occasiones Christum verbis annuntiandi sive non credentibus ad eos adducendos ad fidem, sive fidelibus ad eos instruendos, confirmandos et ad fervidiorem vitam excitandos; «caritas enim Christi urget nos» (2 Cor. 5, 14), et in corde omnium debent resonare illa verba Apostoli: «Vae enim mihi est, si non evangelizavero» (I Cor. 9, 16).[11]

Cum autem hac nostra aetate novae quaestiones oriantur, et gravissimi grassentur errores qui religionem, ordinem moralem et ipsam societatem humanam funditus evertere nituntur, haec Sancta Synodus ex corde hortatur laicos, iuxta cuiusque ingenii dotes et doctrinam, ut secundum mentem Ecclesiae, suas diligentius expleant partes in principiis christianis enucleandis, defendendis et rite applicandis ad problemata huius aetatis.

7. Circa mundum vero consilium Dei est, ut homines concordi animo ordinem rerum temporalium instaurent iugiterque perficiant.

Omnia quae efficiunt ordinem temporalem, videlicet bona vitae et familiae, cultura, res oeconomicae, artes et professiones, communitatis politicae instituta, relationes internationales et alia huiusmodi eorumque evolutio et progressus, non solum subsidia sunt ad finem ultimum hominis, sed et proprium habent valorem, a Deo eis insitum, sive in seipsis considerata, sive uti partes universi ordinis temporalis: «viditque Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona» (Gen. 1, 31). Haec eorum naturalis bonitas specialem quandam dignitatem accipit ex eorum relatione cum persona humana in cuius servitium sunt creata. Tandem placuit Deo omnia, tam naturalia quam supernaturalia, in Christo Iesu in unum colligere «ut sit in omnibus ipse primatum tenens» (Col. 1, 18). Haec tamen destinatio non modo non privat ordinem temporalem sua autonomia, suis propriis finibus, legibus, subsidiis, momento pro hominum bono, sed potius perficit in sua vi et praestantia propria simulque adaequat integrae vocationi hominis super terram.

Decursu historiae, rerum temporalium usus gravibus foedatus est vitiis, quia homines, originali labe affecti, in perplures saepe lapsi sunt [844] errores circa verum Deum, naturam hominis et principia legis moralis: unde mores et institutiones humanae corruptae, et ipsa persona humana non raro conculcata. Nostris quoque diebus, non pauci, disciplinarum naturalium et technicarum artium progressibus plus aequo fidentes, in rerum temporalium veluti idololatriam declinant, potius earum servi effecti quam domini.

Totius Ecclesiae est ad hoc operam navare, ut homines capaces reddantur universum ordinem rerum temporalium recte instituendi et ad Deum per Christum ordinandi. Ad Pastores spectat principia circa finem creationis et usum mundi clare enuntiare, auxilia moralia et spiritualia praestare, ut ordo rerum temporalium in Christo instauretur.

Laicos autem oportet ordinis temporalis instaurationem tamquam proprium munus assumere et in eo, lumine Evangelii ac mente Ecclesiae ductos et caritate christiana actos, directo et modo definito agere; qua cives cum civibus, specifica peritia et propria responsabilitate cooperari; ubique et in omnibus iustitiam regni Dei quaerere. Ita instaurandus est ordo temporalis ut, propriis eiusdem legibus integre servatis, ulterioribus vitae christianae principiis conformis reddatur, variisque locorum, temporum et populorum, condicionibus aptatus. Inter opera huiusmodi apostolatus eminet actio socialis christianorum, quam hodie ad totam provinciam temporalem, etiam ad culturam, sese extendere cupit Sancta Synodus.[12]

8. Dum omne exercitium apostolatus a caritate originem et vim ducere debet, aliqua opera natura sua apta sunt ut convertantur in ipsius caritatis vividam expressionem; quae Christus Dominus suae messianicae missionis signa esse voluit (cf. Mt. 11, 4-5)

Maximum mandatum in lege est diligere Deum ex toto corde et proximum suum sicut seipsum (cf. Mt. 22, 37-40). Hoc vero mandatum caritatis erga proximum Christus proprium fecit novaque significatione ditavit, dum seipsum idem ac fratres tamquam obiectum caritatis esse voluit, dicens: «quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis» (Mt. 25, 40). Ipse enim, assumendo naturam humanam, totum genus humanum supernaturali quadam solidarietate in [845] familiam sibi colligavit, et ut signum suorum discipulorum constituit caritatem his verbis: «In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem» (Io. 13, 35).

At Sancta Ecclesia, sicut in suis primordiis Cenae Eucharisticae iungens «agapen» se totam caritatis vinculo circa Christum unitam manifestabat, sic omni tempore hoc dilectionis signo dignoscitur, et, dum gaudet de aliorum inceptis, caritatis opera ut suum officium et ius, quod abalienari nequit, vindicat. Quapropter misericordia erga egenos et infirmos atque sic dicta opera caritativa et mutui auxilii ad sublevandas omnimodas necessitates humanas, praecipuo in honore habentur ab Ecclesia.[13]

Quae actiones et opera praesenti tempore, communicationis instrumentis expeditioribus factis, distantia inter homines quodammodo evicta et mundi universi incolis quasi unius familiae membris redditis, multo urgentiora et universaliora facta sunt. Actio caritativa hodie omnes omnino homines et universas necessitates complecti potest et debet. Ubicumque versantur qui cibo potuque, vestitu, domo, medicinis, opere, instructione, facultatibus ad vitam vere humanam ducendam necessariis carent, aerumnis vel infirma valetudine cruciantur, exilium vel carcerem patiuntur, ibi eos christiana caritas debet quaerere et invenire, impensa cura solari et praestitis auxiliis sublevare. Quae obligatio praeprimis imponitur singulis hominibus et populis in rebus prosperis constitutis.[14]

Quo huiusmodi caritatis exercitium omni exceptione maius sit et tale appareat: in proximo consideretur imago Dei ad quam creatus est, et Christus Dominus cui re vera offertur quidquid indigenti donatur; libertas et dignitas personae auxilium accipientis maxima humanitate respiciatur; puritas intentionis non maculetur ullo propriae utilitatis quaestu vel dominandi studio;[15] exigentiis iustitiae praeprimis satisfiat, ne tamquam caritatis dona offerantur quae iustitiae titulo iam debentur; causae malorum, non solum effectus, tollantur; ita ordinetur auxilium ut accipientes paulatim a dependentia externa liberentur sibique sufficientes evadant.

Laici ergo magni faciant et pro viribus adiuvent opera caritatis et [846] incepta assistentiae socialis sive privata sive publica, etiam internationalia, quibus efficax auxilium singulis hominibus et populis in necessitate versantibus fertur, cooperantes in hoc cum omnibus bonae voluntatis hominibus.[16]

CAPUT III

De variis apostolatus campis

9. Laici suum exercent multiplicem apostolatum tam in Ecclesia quam in mundo. In utroque hoc ordine varii patent campi apostolicae actuositatis, quorum principaliores hic commemorare volumus; hi sunt: communitates Ecclesiae, familia, iuvenes, ambitus socialis, ordines nationalis et internationalis. Cum autem nostris diebus mulieres magis magisque partes activas habeant in tota societatis vita, magni momenti est amplior earum participatio etiam in variis campis apostolatus Ecclesiae.

10. Utpote participes muneris Christi sacerdotis, prophetae et regis, laici suas partes activas habent in Ecclesiae vita et actione. Intra communitates Ecclesiae eorum actio tam necessaria est ut sine ea ipse pastorum apostolatus plenum suum effectum assequi plerumque nequeat. Verae enim apostolicae mentis laici, ad modum illorum virorum et mulierum qui Paulum in Evangelio adiuvabant (cf. Act. 18, 18.26; Rom. 16, 3), supplent quod suis fratribus deest, et reficiunt spiritum tam pastorum quam reliqui populi fidelis (cf. I Cor. 16, 17-18). Ipsi enim, actuosa participatione vitae liturgicae suae communitatis nutriti, sollicite partes agunt in eiusdem operibus apostolicis; homines longe fortasse versantes, ad Ecclesiam adducunt; in verbo Dei tradendo, praesertim catechetica institutione, impense cooperantur; oblata sua peritia curam animarum et etiam administrationem bonorum Ecclesiae efficaciorem reddunt.

Paroecia exemplum perspicuum apostolatus communitarii praebet, omnes quotquot ibi invenit diversitates humanas in unum congregans et [847] Ecclesiae universalitati inserens.[17] Assuescant laici intime cum sacerdotibus suis uniti in paroecia operari;[18] problemata propria ac mundi et quaestiones ad salutem hominum spectantes, collatis consiliis examinanda et solvenda, ad communitatem Ecclesiae afferre; omnique incepto apostolico et missionali suae familiae ecclesiasticae adiutricem operam pro viribus navare.

Colant iugiter sensum dioecesis, cuius paroecia velut cellula est, prompti semper, ad invitationem Pastoris sui, suas quoque vires inceptis dioecesanis adicere. Immo, ut respondeant necessitatibus urbium et regionum ruralium,[19] suam cooperationem non intra fines paroeciae vel dioecesis circumscriptam retineant, sed ad campos interparoecialem, interdioecesanum, nationalem vel internationalem extendere satagant, eo vel magis quia crebrescens in dies migratio populorum, mutuae necessitudinis augmentatio et communicationum facilitas, iam non sinunt ullam partem societatis in se clausam manere. Ita de necessitatibus populi Dei in toto orbe terrarum dispersi solliciti sint. Imprimis sua reddant opera missionalia, auxilia materialia vel etiam personalia praestando. Officium et honor enim est christianorum Deo restituere partem bonorum quae ab Eo accipiunt.

11. Cum Conditor omnium constituerit coniugale consortium exordium et fundamentum societatis humanae, idque gratia sua reddiderit sacramentum magnum in Christo et in Ecclesia (cf. Eph. 5, 32), apostolatus coniugum et familiarum singulare habet momentum tam pro Ecclesia quam pro societate civili.

Coniuges christiani sibi invicem, filiis suis ceterisque familiaribus, gratiae cooperatores sunt et fidei testes. Filiis suis ipsi sunt primi fidei praecones et educatores; verbo et exemplo eos ad vitam christianam et apostolicam formant, in eorum vocatione seligenda prudenter eos adiuvant et vocationem sacram, in eis forte detectam, omni cura fovent. [848]

Coniugum semper officium fuit, hodie vero maxima apostolatus eorum pars est: indissolubilitatem et sanctitatem vinculi matrimonialis vita sua manifestare et probare; ius et officium prolem christiane educandi, genitoribus et tutoribus inditum, strenue affirmare; dignitatem et legitimam autonomiam familiae defendere. Cooperentur igitur ipsi ceterique christifideles, cum hominibus bonae voluntatis, ut in civili legislatione haec iura sarta serventur; in moderanda societate ratio habeatur necessitatum familiarum quod ad habitationem, educationem puerorum, condicionem laboris, securitatem socialem et tributa pertinet; in migrationibus ordinandis convictus domesticus omnino in tuto ponatur.[20]

Hanc familia ipsa missionem divinitus accepit ut sit prima et vitalis cellula societatis. Quam missionem adimplebit, si per mutuam membrorum pietatem et orationem in communi Deo factam, tamquam domesticum sanctuarium Ecclesiae se exhibeat; si tota familia in cultum liturgicum Ecclesiae se inserat; si denique, familia actuosam hospitalitatem praestet, iustitiam aliaque bona opera in servitium omnium fratrum necessitate laborantium promoveat. Inter varia opera apostolatus familiaris sequentia enumerare licet: infantes derelictos in filios adoptare, advenas benigne excipere, scholis moderandis adiutricem operam navare, adolescentibus consilio et opibus adesse, sponsos ut melius sese ad matrimonium praeparent adiuvare, ad catechesim operam praestare, coniuges et familias in discrimine materiali vel morali versantes sustentare, senibus non solum necessaria providere, sed etiam progressus oeconomici aequos fructus procurare.

Semper et ubique, sed peculiari modo in regionibus in quibus prima Evangelii sparguntur semina, vel Ecclesia in suis primordiis exsistit, vel in aliquo gravi discrimine versatur, familiae christianae, tota vita sua Evangelio cohaerentes ac matrimonii christiani exemplum praebentes, pretiosissimum Christi testimonium mundo perhibent.[21] [849]

Ut fines sui apostolatus facilius attingere valeant, opportunum esse potest ut familiae in aliquos coetus congregentur.[22]

12. Iuvenes maximi momenti vim exercent in hodierna societate.[23] Eorum vitae adiuncta, habitus mentis necnon ipsae necessitudines cum propria familia sunt admodum mutata. Saepe ad novam condicionem socialem et oeconomicam nimis celeriter transeunt. Dum autem in dies momentum eorum sociale et etiam politicum crescit, quasi impares videntur oneribus novis apte suscipiendis.

Hoc eorum adauctum in societate pondus consimilem ab eis exigit actuositatem apostolicam, sed et ipsa eorum naturalis indoles ad eandem eos disponit. Maturescente conscientia propriae personalitatis, ardore vitae atque profluente navitate impulsi, propriam responsabilitatem assumunt, in vita sociali et culturali suas partes agere cupiunt: qui zelus si spiritu Christi imbuitur ac obedientia et amore erga Ecclesiae pastores animatur, uberrimos exinde fructus sperari licet. Ipsi debent fieri primi et immediati apostoli iuvenum, apostolatum inter seipsos per seipsos exercentes, ratione habita ambitus socialis ubi vivunt.[24]

Curent adulti cum iuvenibus amicale colloquium instituere quod permittat utrique parti, aetatis distantia superata, mutuo sese cognoscere atque divitias cuique proprias invicem communicare. Exemplo primum et, data occasione, prudenti consilio validoque auxilio adulti iuventutem ad apostolatum stimulent. Iuvenes vero erga adultos reverentiam ac fiduciam nutriant; et, licet naturaliter sint ad novitates inclinati, laudabiles tamen traditiones debite aestiment.

Pueri quoque propriam habent apostolicam actuositatem. Secundum vires suas veri sunt testes viventes Christi inter socios.

13. Apostolatus in ambitu sociali, scilicet studium spiritu christiano informandi mentem et mores, leges et structuras communitatis in qua aliquis vivit, adeo laicorum munus onusque est ut ab aliis numquam debite expleri valeat. Hoc in campo laici possunt apostolatum similis [850] erga similem exercere. Ibi vitae testimonium per verbi testimonium complent.[25] Ibi in campo vel laboris, vel professionis, vel studii, vel incolatus, vel otii, vel consortionis, fratribus adiuvandis aptiores exsistunt.

Hanc Ecclesiae missionem in mundo laici adimplent ante omnia illa cohaerentia vitae cum fide qua lux mundi efficiuntur; probitate sua in quovis negotio, qua omnes ad amorem veri et boni, et tandem ad Christum et Ecclesiam alliciunt; caritate fraterna qua participes facti condicionum vitae, laborum, dolorum et aspirationum fratrum, omnium corda sensim sine sensu ad gratiae salutaris operationem disponunt; plena illa conscientia suarum partium in aedificanda societate, qua navitatem suam domesticam, socialem, professionalem, christiana magnanimitate adimplere satagunt. Ita ipsorum modus agendi paulatim penetrat ambitum vitae et laboris. Apostolatus hic omnes amplecti debet quotquot ibi inveniuntur, neque ullum excludere bonum spirituale vel temporale quod eis faciendi copia est. Sed veri apostoli, hac actione sola non contenti, animos intendunt ad Christum etiam verbis proximo annuntiandum. Multi enim homines nonnisi per vicinos laicos possunt Evangelium audire et Christum agnoscere.

14. Immensus patet apostolatus campus in ordine nationali et internationali, ubi laici potissimum sunt sapientiae christianae administri. In pietate erga nationem et in fideli impletione officiorum civilium catholici obligatos se sentiant ad verum bonum commune promovendum, et sic pondus suae opinionis valere faciant ut potestas civilis iuste exerceatur ac leges praeceptis moralibus bonoque communi respondeant. Catholici rerum publicarum periti et, uti par est, in fide et doctrina christiana firmati, ne recusent negotia publica gerere, cum per ea digne gesta bono communi consulere et simul Evangelio viam sternere possint.

Studeant catholici cooperari cum omnibus bonae voluntatis hominibus ad promovenda quaecumque sunt vera, quaecumque iusta, quaecumque sancta, quaecumque amabilia (cf. Phil. 4, 8). Colloquium habeant cum eis, prudentia et humanitate eos praevenientes, investigationemque instituant circa instituta socialia et publica secundum Evangelii spiritum perficienda.

Inter signa nostri temporis speciali notatu dignus est crebrescens ille et ineluctabilis sensus solidarietatis omnium populorum, quem [851] sollicite promovere et in sincerum et verum fraternitatis affectum convertere apostolatus laicorum munus est. Insuper laici conscii esse debent campi internationalis et quaestionum ac solutionum sive doctrinalium sive practicarum quae in illo oriuntur, praesertim quoad gentes ad progressum nitentes.[26]

Meminerint omnes qui in alienis nationibus laborant vel eis auxilium praestant, relationes inter populos verum commercium fraternum esse debere, in quo utraque pars dat simul et accipit. Qui vero operum internationalium causa vel negotii vel otii, iter faciunt, recordentur se esse ubique etiam praecones itinerantes Christi, et ut tales in veritate sese gerant.

CAPUT IV

De variis apostolatus modis

15. Laici suam actionem apostolicam exercere possunt vel ut singuli vel in variis communitatibus aut associationibus coadunati.

16. Apostolatus a singulis peragendus, ex fonte vitae vere christianae abundanter profluens (cf. Io. 4, 14), primordium est et condicio omnis apostolatus laicorum, etiam consociati, nec quidquam pro eo substitui potest. Ad huiusmodi apostolatum, semper et ubique proficuum, sed in quibusdam adiunctis unice aptum et possibilem, omnes laici, cuiusvis condicionis, vocantur eoque obligantur, etsi deest eis occasio vel possibilitas in associationibus cooperandi. Multae sunt apostolatus formae quibus laici Ecclesiam aedificant atque mundum sanctificant et in Christo animant. Peculiaris forma apostolatus singulorum et signum nostris quoque temporibus accommodatissimum, Christum in fidelibus suis viventem manifestans, est testimonium totius vitae laicalis e fide, spe et caritate emanantis. Apostolatu verbi autem, in quibusdam adiunctis omnino necessario, laici Christum annuntiant, eiusdem doctrinam enucleant, diffundunt secundum suam cuiusque condicionem ac peritiam, et eam fideliter profitentur. [852]

Cooperantes insuper, utpote cives huius mundi in his quae ad ordinem temporalem aedificandum et gerendum pertinent, oportet ut laici in vita familiari, professionali, culturali et sociali rationes agendi altiores in lumine fidei quaerant aliisque, occasione data, patefaciant, conscii se sic Dei creatoris, redemptoris et sanctificatoris cooperatores fieri, laudemque Ei praestare.

Denique laici suam vitam caritate vivificent et, pro facultate, operibus exprimant.

Meminerint omnes, cultu publico et oratione, paenitentia et laborum aerumnarumque vitae libera acceptatione, qua Christo patienti conformes efficiuntur (cf. 2 Cor. 4, 10; Col. 1, 24), se omnes homines attingere et ad totius mundi salutem conferre posse.

17. Magna necessitate hic apostolatus singulorum urget in illis regionibus in quibus graviter impeditur libertas Ecclesiae. In his difficillimis adiunctis laici vicem, pro facultate, sacerdotum supplentes, ipsam suam libertatem et aliquando vitam in discrimen ponentes, eos qui circa ipsos sunt christianam docent doctrinam, ad vitam religiosam ac mentem catholicam instituunt, ad sacramenta frequenter suscipienda pietatemque praesertim eucharisticam colendam inducunt.[27] Sacrosancta Synodus, dum ex imo corde gratias agit Deo, qui, nostris etiam temporibus, heroicae fortitudinis laicos in medio persecutionum suscitare non desinit, eos paterno affectu ac grato animo complectitur.

Apostolatus singulorum specialem habet campum in regionibus ubi catholici sunt pauci et dispersi. Ibi laici, qui solummodo ut singuli apostolatum exercent, sive ob causas supra dictas, sive ob rationes speciales etiam ex propria navitate professionali exortas, opportune tamen ad colloquium conveniunt in minoribus coetibus sine ulla strictiore institutionis vel organizationis forma, ita ut semper appareat signum communitatis Ecclesiae coram aliis, tamquam verum amoris testimonium. Hoc modo, per amicitiam et communicationem experientiae, sese mutuo spiritualiter adiuvantes confirmantur ad incommoda vitae et actionis nimis segregatae superanda atque ad fructus uberiores apostolatus ferendos.

18. Christifideles ut singuli ad apostolatum exercendum in variis suae vitae condicionibus vocati sunt; meminerint tamen hominem natura sua [853] socialem esse et Deo placuisse credentes in Christum in populum Dei (cf. I Pt. 2, 5-10) et in unum corpus coadunare (cf. I Cor. 12, 12). Apostolatus consociatus ergo exigentiae christifidelium tam humanae quam christianae feliciter respondet simulque signum prae se fert communionis et unitatis Ecclesiae in Christo qui dixit: «Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum» (Mt. 18, 20). Quapropter christifideles apostolatum suum exerceant, in unum conspirantes.[28] Sint apostoli tam in suis communitatibus familiaribus, quam in paroeciis et dioecesibus, quae ipsae exprimunt indolem communitariam apostolatus, atque in liberis coetibus in quos se congregare statuerint.

Apostolatus consociatus magni momenti est etiam eo quod, sive in communitatibus Ecclesiae sive in variis ambitibus, apostolatus saepe postulat ut actione communi impleatur. Consociationes enim pro actionibus apostolatus communibus erectae sua membra fulciunt et ad apostolatum formant, eorumque operam apostolicam recte disponunt et moderantur, ut multo uberiores exinde sperari liceat fructus quam si singuli seiunctim agant.

In praesentibus vero adiunctis, pernecesse est ut in ambitu navitatis laicorum consociata et organizata forma apostolatus roboretur; etenim arcta virium coniunctio sola valet et ad omnes apostolatus hodierni fines plene assequendos et eius bona valide defendenda.[29] Qua in re peculiari modo interest ut apostolatus etiam mentes communes et sociales condiciones eorum, ad quos convertitur, attingat; secus pressioni sive opinionis publicae sive institutionum saepe impares erunt.

19. Magna invenitur varietas in apostolatus consociationibus;[30] aliae finem generalem apostolicum Ecclesiae sibi proponunt; aliae modo particulari fines evangelizationis et sanctificationis; aliae fines animationis christianae ordinis temporalis persequuntur; aliae speciali modo per opera misericordiae et caritatis testimonium Christi praebent.

Inter has consociationes illae imprimis considerandae sunt quae intimiorem unitatem inter vitam practicam membrorum et eorum fidem [854] fovent atque extollunt. Consociationes non sunt sibi ipsis finis, sed missioni Ecclesiae circa mundum adimplendae inservire debent; earum vis apostolica e conformitate cum finibus Ecclesiae pendet atque e singulorum membrorum totiusque associationis testimonio christiano et spiritu evangelico.

Universale autem munus missionis Ecclesiae, spectato simul progressu institutorum et impellente cursu societatis hodiernae, requirit ut incepta apostolica catholicorum magis magisque perficiant formas consociatas in campo internationali. Organizationes Internationales Catholicae finem suum melius consequentur, si coetus qui in illis coadunantur eorumque membra intimius eisdem uniuntur.

Debita cum auctoritate ecclesiastica relatione servata,[31] ius est laicis consociationes condere[32] et moderari conditisque nomen dare. Vitanda tamen est virium dispersio quae tunc contingit, si promoventur sine sufficienti ratione novae associationes et opera, vel si retinentur ultra vitam utilem associationes sive methodi obsoletae; nec semper opportunum erit formas quae in alia natione instituuntur, ad alias sine discrimine transferre.[33]

20. Abhinc non pauca decennia, pluribus in nationibus, laici, magis in dies apostolatui sese devoventes, in varias formas actionum et consociationum sese congregarunt quae, arctiorem cum Hierarchia servantes coniunctionem, fines proprie apostolicos persecutae sunt et persequuntur. Inter has vel etiam similes antiquiores institutiones eae praesertim commemorandae sunt quae, etsi diversas rationes operandi sequebantur, uberrimos tamen fructus regno Christi attulerunt, quaeque a Summis Pontificibus et a multis Episcopis merito commendatae atque promotae, ab eis nomen Actionis Catholicae acceperunt, et saepissime ut cooperatio laicorum in apostolatu hierarchico describebantur.[34]

Hae apostolatus formae sive nomen Actionis Catholicae habeant sive aliud, quae nostris temporibus pretiosum apostolatum exercent, sequentium notarum concursu et cumulata acceptione constituuntur: [855]

a) Finis immediatus huiusmodi organizationum finis apostolicus Ecclesiae est, scilicet in ordine ad homines evangelizandos et sanctificandos eorumque conscientiam christiane efformandam ita ut varias communitates variosque ambitus spiritu Evangelii imbuere valeant;

b) Laici, cooperantes iuxta modum proprium cum Hierarchia, suam experientiam afferunt et responsabilitatem assumunt in iis organizationibus moderandis, in condicionibus perpendendis in quibus actio pastoralis Ecclesiae exercenda sit, atque in elaboranda et exsequenda ratione rerum agendarum;

c) Laici agunt uniti ad instar organici corporis, ita ut aptius Ecclesiae communitas significetur et efficacior evadat apostolatus;

d) Laici, sive sponte sese offerentes, sive invitati ad actionem et directam cooperationem cum apostolatu hierarchico, agunt sub superiore moderamine ipsius Hierarchiae, quae potest hanc cooperationem etiam per explicitum mandatum sancire.

Organizationes in quibus hae notae simul sumptae iudicio Hierarchiae reperiuntur, Actio Catholica censendae sunt, etsi ob locorum ac populorum exigentias, varias formas et nomina assumunt.

Sacrosanctum Concilium has institutiones, quae necessitatibus apostolatus Ecclesiae, apud multas gentes, certe respondent, enixe commendat: sacerdotes et laicos qui in ipsis adlaborant invitat, ut notas supra commemoratas magis magisque ad effectum adducant et cum omnibus aliis apostolatus formis semper fraterne in Ecclesia cooperentur.

21. Omnes consociationes apostolatus recte aestimandae sunt; eae vero quas Hierarchia secundum temporum necnon locorum necessitates laudaverit vel commendaverit vel ut urgentiores instituendas decreverit, a sacerdotibus, religiosis et a laicis plurimi faciendae atque secundum modum uniuscuiusque promovendae sunt. Inter illas vero hodie praesertim recensendae sunt consociationes vel coetus internationales catholicorum.

22. Speciali honore et commendatione in Ecclesia digni sunt laici, sive caelibes sive matrimonio iuncti, qui perpetuo aut ad tempus servitio institutionum earumque operum seipsos, sua peritia professionali, devovent. Eidem magno gaudio est quod in dies numerus laicorum augetur, qui proprium ministerium praebent associationibus et operibus apostolatus, sive intra fines suae nationis sive in campo internationali [856] sive praesertim in catholicis communitatibus missionum et ecclesiarum novellarum.

Pastores Ecclesiae hos laicos libenter et grato animo recipiant, curent ut eorum condicio exigentiis iustitiae, aequitatis et caritatis quam maxime satisfaciat, praesertim quoad honestam eorum familiarumque sustentationem, ipsique necessaria institutione, spirituali solamine et incitamento gaudeant.

CAPUT V

De ordine servando

23. Laicorum apostolatus, sive a singulis sive a consociatis christifidelibus exerceatur, recto ordine insertus esse debet in apostolatum totius Ecclesiae; immo coniunctio cum eis, quos Spiritus Sanctus posuit regere Ecclesiam Dei (cf. Act. 20, 28), elementum essentiale apostolatus christiani est. Non minus necessaria est cooperatio inter varia apostolatus incepta, congrue ab Hierarchia ordinanda.

Etenim ad promovendum spiritum unitatis, ut in toto apostolatu Ecclesiae splendeat caritas fraternitatis, fines communes obtineantur ac perniciosae aemulationes vitentur, exigitur omnium formarum apostolatus in Ecclesia mutua aestimatio et -servata uniuscuiusque propria indole- apta coordinatio.[35] Quod maxime convenit, cum peculiaris actio in Ecclesia requirit harmoniam et cooperationem apostolicam utriusque cleri, religiosorum et laicorum.

24. Hierarchiae est laicorum apostolatum fovere, principia et subsidia spiritualia praebere, eiusdem apostolatus exercitium ad bonum commune Ecclesiae ordinare atque, ut doctrina et ordo serventur, invigilare.

Varios quidem modos relationum ad Hierarchiam apostolatus laicorum admittit secundum varias eiusdem apostolatus formas et obiecta.

Plurima enim inveniuntur in Ecclesia incepta apostolica quae laicorum libera electione constituuntur et eorum prudenti iudicio reguntur. Huiusmodi inceptis in quibusdam adiunctis missio Ecclesiae melius impleri potest, et proinde ipsa non raro ab Hierarchia laudantur vel commendantur.[36] Nullum autem inceptum nomen catholicum sibi [857] vindicet, nisi consensus accesserit legitimae auctoritatis ecclesiasticae.

Quaedam laicorum apostolatus formae, variis quidem modis, ab Hierarchia explicite agnoscuntur.

Potest insuper ecclesiastica auctoritas, propter exigentias boni communis Ecclesiae, ex consociationibus et inceptis apostolicis immediate finem spiritualem intendentibus, aliqua eligere et particulari modo promovere in quibus specialem assumit responsabilitatem. Ita Hierarchia, apostolatum iuxta adiuncta diversimode ordinans, aliquam eius formam cum suo proprio munere apostolico arctius coniungit, servata tamen utriusque propria natura et distinctione, nec proinde laicorum ablata necessaria facultate sua sponte agendi. Qui actus Hierarchiae in variis documentis ecclesiasticis mandatum appellatur. Denique Hierarchia laicis munia quaedam committit, quae propius cum officiis pastorum coniuncta sunt, ut in propositione doctrinae christianae, in quibusdam actibus liturgicis, in cura animarum. Vi huius missionis laici quoad muneris exercitium plene subduntur superiori ecclesiasticae moderationi. Quod attinet ad opera et institutiones ordinis temporalis, munus ecclesiasticae Hierarchiae est docere et authentice interpretari principia moralia in rebus temporalibus sequenda; ipsi etiam fas est iudicare, omnibus rite perpensis et auxilio adhibito peritorum, de conformitate talium operum et institutionum cum principiis moralibus et decernere de eis quae ad ordinis supernaturalis bona custodienda et promovenda requiruntur.

25. Prae oculis habeant Episcopi, parochi, ceterique sacerdotes utriusque cleri, ius et officium exercendi apostolatum esse commune omnibus fidelibus sive clericis sive laicis, et in aedificatione Ecclesiae etiam laicos proprias partes habere.[37] Quapropter fraterne cum laicis operentur in Ecclesia et pro Ecclesia, specialemque curam habeant laicorum in eorum operibus apostolicis.[38]

Diligenter seligantur sacerdotes apostolatus laicorum specialibus formis iuvandis idonei et apte formati.[39] Qui vero huic ministerio vacant, [858] missione accepta ab Hierarchia, hanc repraesentant in sua actione pastorali; congruas laicorum relationes cum ipsa foveant, semper spiritui et doctrinae Ecclesiae fideliter inhaerentes; seipsos in alenda vita spirituali et sensu apostolico consociationum catholicarum sibi commissarum impendant; earum apostolicae operositati sapienti suo consilio adsint atque incepta foveant. Continuo cum laicis instituto colloquio, attente inquirant quae sint formae ad magis frugiferam reddendam apostolicam actionem; spiritum unitatis intra ipsam consociationem et eam inter et ceteras promoveant.

Religiosi demum, sive fratres sive sorores, opera apostolica laicorum aestiment; secundum spiritum et normas suorum institutorum, operibus laicorum promovendis libenter se devoveant;[40] munera sacerdotalia sustinere, adiuvare, complere studeant.

26. In dioecesibus, in quantum fieri potest, habeantur consilia quae operam apostolicam Ecclesiae, sive in campo evangelizationis et sanctificationis sive in campo caritativo, sociali et aliis, adiuvent, cooperantibus convenienter clericis et religiosis cum laicis. Haec consilia poterunt variarum laicorum consociationum et inceptorum mutuae coordinationi inservire, salva uniuscuiusque indole propria et autonomia.[41]

Huiusmodi consilia habeantur, si fieri potest, etiam in ambitu paroeciali vel interparoeciali, interdioecesano, necnon in ordine nationali vel internationali.[42]

Constituatur insuper apud Sanctam Sedem peculiaris aliquis secretariatus in servitium et impulsum apostolatus laicorum, tamquam centrum, quod aptis instrumentis nuntia de variis inceptis apostolicis laicorum suppeditet, investigationibus de hodiernis quaestionibus in hoc campo orientibus studeat et suis consiliis Hierarchiae et laicis in operibus apostolicis adsistat. In hoc secretariatu varii motus et incepta apostolatus laicorum in universo mundo exsistentia suas partes habeant, cooperantibus cum laicis etiam clericis et religiosis.

27. Commune veluti patrimonium evangelicum communeque inde consequens christiani testimonii officium commendant et saepe exigunt [859] cooperationem catholicorum cum aliis christianis, a singulis et a communitatibus Ecclesiae exercendam, sive in actionibus sive in consociationibus, in campo nationali vel internationali.[43]

Communes valores humani similem quoque cooperationem christianorum, apostolicos fines prosequentium, cum eis haud raro postulant, qui nomen christianum non profitentur, sed hos valores agnoscunt.

Hac cooperatione dynamica et prudenti,[44] quae magni momenti in activitatibus temporalibus est, laici testimonium praebent Christo, Salvatori mundi, et unitati familiae humanae.

CAPUT VI

De formatione ad apostolatum

28. Apostolatus plenam efficaciam attingere potest solummodo multiformi et integra formatione; quam exigunt non solum continuus spiritualis et doctrinalis profectus ipsius laici, sed et varia adiuncta rerum, personarum et officiorum ad quae navitas eius accommodanda est. Haec formatio ad apostolatum iis fundamentis inniti debet quae ab hoc Sacrosancto Concilio in aliis locis asserta et declarata sunt.[45] Praeter formationem omnibus christianis communem, ob varietatem personarum et adiunctorum, non paucae apostolatus formae specificam quoque et peculiarem formationem requirunt.

29. Cum laici suo modo missionem Ecclesiae participent, formatio eorum apostolica ab ipsa indole saeculari et propria laicatus, eiusque spiritualis vitae ratione notam specialem accipit.

Formatio ad apostolatum formationem integram quandam humanam uniuscuiusque ingenio condicionibusque accommodatam supponit. [860] Laicus enim, mundum huius temporis bene cognoscens, membrum propriae societatis eiusque culturae aptatum esse debet.

Imprimis autem laicus discat implere Christi et Ecclesiae missionem, ex fide in divino mysterio creationis et redemptionis vivens, motus Spiritu Sancto populum Dei vivificante, qui omnes homines impellit ad Deum Patrem diligendum atque mundum et homines in Ipso. Quae formatio ut fundamentum et condicio cuiusvis apostolatus fructuosi considerari debet.

Praeter formationem spiritualem, requiritur solida institutio doctrinalis, et quidem theologica, ethica, philosophica, secundum diversitatem aetatis, condicionis et ingenii. Momentum etiam culturae generalis una cum formatione practica et technica minime negligatur.

Ad bonas relationes humanas colendas oportet ut valores vere humani foveantur, imprimis ars fraterne convivendi atque cooperandi, necnon colloquium instituendi.

Quoniam vero formatio ad apostolatum non potest in sola instructione theoretica consistere, gradatim quidem et prudenter, laicus inde ab initio formationis suae discat omnia sub lumine fidei aspicere, iudicare et agere, per actionem seipsum cum aliis efformare ac perficere, et sic in operosum servitium Ecclesiae ingredi.[46] Quae formatio, semper perficienda propter personae humanae crescentem maturitatem et propter evolutionem problematum, altiorem in dies cognitionem et aptatam actionem postulat. In omnibus formationis exigentiis explendis semper unitas et integritas personae humanae prae oculis habenda est, ita ut eius harmonia et aequilibrium salvetur et augeatur.

Hoc modo laicus penitus et naviter sese inserit in ipsam realitatem ordinis temporalis suamque partem in eius gerendis rebus efficaciter suscipit, simulque tamquam vivum membrum et testis Ecclesiae eandem in sinu rerum temporalium praesentem et actuosam reddit.[47]

30. Formatio ad apostolatum a prima puerorum institutione incipere debet. Peculiari autem modo initientur apostolatu adulescentes et [861] iuvenes atque hoc spiritu imbuantur. Per totam vitam haec formatio perficienda est prout nova suscepta munera requirunt. Patet igitur eos ad quos spectat educatio christiana, officio quoque formationis ad apostolatum devinciri.

Parentum est in familia filios suos ab ipsa pueritia disponere ad agnoscendum amorem Dei erga universos homines, illosque gradatim, praesertim exemplo, docere sollicitudinem de proximi necessitatibus tam materialibus quam spiritualibus. Tota ergo familia eiusque communis vita quasi tirocinium apostolatus evadat.

Pueri insuper educandi sunt ut, fines familiae transcendentes, communitatibus tam ecclesiasticis quam temporalibus animum pandant. In locali communitate paroeciae ita assumantur, ut in ea conscientiam acquirant se viva et activa membra esse populi Dei. Sacerdotes autem in catechesi et ministerio verbi, in moderatione animarum, necnon in aliis ministeriis pastoralibus formationem ad apostolatum prae oculis habeant.

Scholarum quoque, collegiorum aliarumque institutionum catholicarum formationi inservientium est in iuvenibus sensum catholicum et actionem apostolicam fovere. Quae formatio si deficit, vel quia illas scholas iuvenes non frequentant, vel alia de causa, eo magis de ea curent parentes et animarum pastores et consociationes apostolicae. Magistri vero et educatores qui vocatione sua et officio formam egregiam apostolatus laicorum exercent, doctrina necessaria et arte paedagogica imbuti sint, quibus hanc institutionem efficaciter tradere valeant.

Coetus et consociationes item laicorum, sive apostolatum sive alios fines supernaturales intendant, pro fine et modulo suo formationem ad apostolatum sedulo et assidue fovere debent.[48] Ipsae sunt saepe via ordinaria congruentis formationis ad apostolatum. In ipsis enim habetur formatio doctrinalis, spiritualis et practica. Sodales earum cum sociis vel amicis in parvis coetibus methodos et fructus suae navitatis apostolicae perpendunt et rationem vitae suae cotidianae cum Evangelio comparant.

Huiusmodi formatio ita ordinanda est ut ratio habeatur totius apostolatus laicorum, qui non tantum inter coetus ipsos consociationum, sed in omnibus etiam adiunctis per totam vitam est exercendus, [862] praesertim professionalem et socialem. Immo unusquisque ad apostolatum seipsum naviter praeparare debet, quod magis urget in adulta aetate. Progrediente enim aetate melius animus panditur atque ita unusquisque diligentius detegere potest talenta quibus Deus animam suam ditavit illaque charismata efficacius exercere quae ei a Spiritu Sancto in bonum fratrum suorum collata sunt.

31. Variae formae apostolatus peculiariter congruentem formationem quoque expostulant.

a) Quoad apostolatum ad homines evangelizandos et sanctificandos, laici specialiter formandi sunt ad colloquium instaurandum cum aliis, credentibus vel non credentibus, ad nuntium Christi omnibus manifestandum.[49]

Cum autem nostris temporibus diversi generis materialismus late ubique, etiam inter catholicos, diffundatur, laici non tantum diligentius doctrinam catholicam ediscant, ea peculiariter capita quae in controversiam vocantur, sed etiam contra quamlibet formam materialismi exhibeant testimonium vitae evangelicae.

b) Quoad instaurationem christianam ordinis rerum temporalium, laici edoceantur de vera significatione et valore bonorum temporalium, tum in se ipsis, tum ad omnes fines personae humanae quod attinet; exerceantur in recto usu rerum et organizatione institutionum, semper attendentes ad bonum commune iuxta principia doctrinae moralis et socialis Ecclesiae. Socialis doctrinae imprimis principia eiusque conclusiones ita laici addiscant, ut capaces reddantur, tum ad operam pro parte sua praestandam doctrinae progressui, tum ad eadem singulis casibus rite applicanda.[50]

c) Cum caritatis et misericordiae opera praeclarissimum testimonium christianae vitae efferant, formatio apostolica ad haec quoque [863] exercenda adducere debet, ut discant christifideles ab ipsa pueritia fratribus compati eiusque indigentibus generoso animo subvenire.[51]

32. Laicis apostolatui deditis iam exstant multa subsidia, scilicet sessiones, congressus, recollectiones, exercitia spiritualia, frequentes conventus, conferentiae, libri, commentaria, ad altiorem cognitionem Sacrae Scripturae et doctrinae catholicae consequendam, ad vitam spiritualem alendam necnon ad mundi condiciones dignoscendas et aptas methodos inveniendas et excolendas.[52]

Quae formationis subsidia rationem habent variarum formarum apostolatus in ambitibus ubi exercetur.

Hunc in finem etiam erecta sunt centra vel instituta superiora quae optimos fructus iam dederunt.

Sacrosanctum Concilium laetatur de huius generis inceptis iam in quibusdam partibus florentibus et exoptat ut aliis etiam in locis, ubi necessaria fuerint, promoveantur.

Centra insuper documentationis et studiorum non solum in re theologica, sed etiam in materia anthropologica, psychologica, sociologica, methodologica, quo melius foveantur laicorum ingenii facultates, virorum mulierumque, iuvenum et adultorum, pro omnibus apostolatus campis erigantur.

Adhortatio

33. Sacrosanctum igitur Concilium omnes laicos enixe in Domino obtestatur ut voci Christi, hac hora se instantius invitanti, et impulsui Spiritus Sancti libenter, generoso animo, prompto corde respondeant. Speciali modo hanc appellationem ad se directam esse sentiant iuniores, eamque accipiant cum alacritate et magnanimitate. Ipse enim Dominus omnes laicos per hanc Sanctam Synodum iterato invitat ut intimius in dies sibi iungantur et quae ipsius sunt, tamquam propria sentientes (cf. Phil. 2, 5), in eiusdem salvifica missione consocientur; [864] eosque denuo mittit in omnem civitatem et locum quo ipse venturus est (cf. Lc. 10, 1); ut variis formis et modis unius apostolatus Ecclesiae, novis necessitatibus temporum continenter aptandi, cooperatores ei se exhibeant, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor eorum non est inanis in Domino (cf. I Cor. 15, 58).

Haec omnia et singula quae in hoc Decreto edicta sunt, placuerunt Sacrosancti Concilii Patribus. Et Nos, Apostolica a Christo Nobis tradita potestate, illa, una cum Venerabilibus Patribus, in Spiritu Sancto approbamus, decernimus ac statuimus et quae ita synodaliter statuta sunt ad Dei gloriam promulgari iubemus.

Romae, apud S. Petrum die XVIII mensis novembris anno MCMLXV.

Ego PAULUS Catholicae Ecclesiae Episcopus

Sequuntur Patrum subsignationes, ut in pp. 830-835.

[1] Cf. IOANNES XXIII, Const. Apost. Humanae Salutis, 25 dec. 1961: AAS 54 (1962), pp. 7-10.

[2] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen gentium, nn. 33 ss.: AAS 57 (1965), pp. 39 s.; cf. etiam Const. de Sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, nn. 26-40: AAS 56 (1964), pp. 107-111; cf. Decr. de Instrumentis communicationis socialis, Inter mirifica: AAS 56 (1964), pp. 145-153; cf. Decr. de Oecumenismo, Unitatis redintegratio: AAS 57 (1965), pp. 90- 107; cf. Decr. de Pastorali Episcoporum munere in Ecclesia, Christus Dominus, nn. 16, 17, 18; cf. Declaratio de Educatione christiana, Gravissimum educationis, nn. 3, 5, 7.

[3] Cf. PIUS XII, Alloc. ad Cardinales, 18 febr. 1946: AAS 38 (1946), pp. 101-102; IDEM, Sermo ad Iuvenes Operarios Catholicos, 25 aug. 1957: AAS 49 (1957), p. 843.

[4] Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Rerum Ecclesiae: AAS 18 (1926), p. 65.

[5] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium, n. 31: AAS 57 (1965), p. 37.

[6] Cf. Ibid., n. 33, p. 39; cf. etiam n. 10, p. 14.

[7] Cf. Ibid., n. 12, p. 16.

[8] Cf. CONC. VAT. II, Const. de Sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium: cap. I, n. 11: AAS 56 (1964), pp. 102-103.

[9] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium, n. 32: AAS 57 (1965), p. 38; cf. etiam n. 40-41, pp. 45-47.

[10] Ibid., n. 62, p. 63; cf. etiam n. 65, pp. 64-65.

[11] Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Ubi arcano, 23 dec. 1922: AAS 14 (1922), p. 659; PIUS XII, Litt. Encycl. Summi Pontificatus, 20 oct. 1939: AAS 31 (1939), pp. 442-443.

[12] Cf. LEO XIII, Litt. Encycl. Rerum Novarum: ASS 23 (1890-91), p. 647; PIUS XI, Litt. Encycl. Quadragesimo Anno: AAS 23 (1931), p. 190; PIUS XII, Nuntius Radiophonicus, 1 iunii 1941: AAS 33 (1941), p. 207.

[13] Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl. Mater et Magistra: AAS 53 (1961), p. 402.

[14] Cf. Ibid., pp. 440-441.

[15] Cf. Ibid., pp. 442-443.

[16] Cf. PIUS XII, Alloc. ad «Pax Romana M. I. I. C.», 25 apr. 1957: AAS 49 (1957) pp. 298-299; et praesertim IOANNES XXIII, Ad Conventum Consilii «Food and Agriculture Organisation» (F.A.O.), 10 nov. 1959: AAS 51 (1959), pp. 856, 866.

[17] Cf. S. PIUS X, Litt. Apost. Creationis duarum novarum paroeciarum, 1 iunii 1905: ASS 38 (1905) pp. 65-67; PIUS XII, Alloc. ad fideles Paroeciae S. Saba, 11 ian. 1953: Discorsi e Radiomessaggi di S. S. Pio XII, 14 (1952-1953), pp. 449-454; IOANNES XXIII, Alloc. Clero et christifidelibus e dioecesi suburbicaria Albanensi, ad Arcem Gandulfi habita, 26 aug. 1962: AAS 54 (1962), pp. 656-660.

[18] Cf. LEO XIII, Alloc., 28 ian. 1894: Acta, 14 (1894), pp. 424-25.

[19] Cf. PIUS XII, Alloc. ad Parochos, etc., 6 febr. 1951: Discorsi e Radiomessaggi di S. S. Pio XII, 12 (1950-1951), pp. 437-443; 8 martii 1952: ibid., 14 (1952-1953), pp. 5-10; 27 martii 1953: ibid., 15 (1953-1954), pp. 27-35; 28 febr. 1954: ibid., pp. 585-590.

[20] Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Casti Connubii: AAS 22 (1930), p. 554; PIUS XII, Nuntius Radiophonicus, 1 iunii 1941: AAS 33 (1941), p. 203; IDEM, Delegatis ad Conventum Unionis Internationalis sodalitatum ad iura familiae tuenda, 20 sept. 1949: AAS 41 (1949), p. 552; IDEM, Ad patresfamilias e Gallia Romam peregrinantes, 18 sept. 1951: AAS 43 (1951), p. 731; IDEM, Nuntius Radiophonicus in Natali Domini 1952: AAS 45 (1953) p. 41; IOANNES XXIII, Litt. Encycl. Mater et Magistra, 15 maii 1961: AAS 53 (1961), pp. 429, 439.

[21] Cf. PIUS XII, Litt. Encycl. Evangelii Praecones, 2 iunii 1951: AAS 43 (1951), p. 514.

[22] Cf. PIUS XII, Delegatis ad Conventum Unionis Internationalis sodalitatum ad iura familiae tuenda, 20 sept. 1949: AAS 41 (1949), p. 552.

[23] Cf. S. PIUS X, Alloc. ad catholicam Associationem Iuventutis Gallicae de pietate, scientia et actione, 25 sept. 1904: ASS 37 (1904-1905), pp. 296-300.

[24] Cf. PIUS XII, Epist. Dans quelques semaines, ad Archiepiscopum Marianopolitanum: de conventibus a iuvenibus operariis christianis canadiensibus indictis, 24 mai 1947: AAS 39 (1947), p. 257; Nuntius Radiophonicus ad J. O. C. Bruxelles, 3 sept. 1950: AAS 42 (1950), pp. 640-641.

[25] Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Quadragesimo Anno, 15 maii 1931: AAS 23 (1931), pp. 225-226.

[26] Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl. Mater et Magistra, 15 maii 1961: AAS 53 (1961), pp. 448-450.

[27] Cf. PIUS XII, Alloc. ad I Conventum ex Omnibus Gentibus Laicorum Apostolatui provehendo, 14 oct. 1951: AAS 43 (1951), p. 788.

[28] Cf. PIUS XII, Alloc. ad I Conventum ex Omnibus Gentibus Laicorum Apostolatui provehendo, 14 oct. 1951: AAS 43 (1951), pp. 787-788.

[29] Cf. PIUS XII, Litt. Encycl. Le pŠlerinage de Lourdes, 2 iulii 1957: AAS 49 (1957), p. 615.

[30] Cf. PIUS XII, Alloc. ad Consilium Foederationis internationalis virorum catholicorum, 8 dec. 1956: AAS 49 (1957), pp. 26-27.

[31] Cf. infra cap. V, n. 24.

[32] Cf. S. C. Concilii, Resolutio Corrienten., 13 nov. 1920: AAS 13 (1921), p. 139.

[33] Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl. Princeps Pastorum, 10 dec. 1959: AAS 51 (1959), p. 856.

[34] Cf. PIUS XI, Epist. Quae nobis, ad Card. Bertram, 13 nov. 1928: AAS 20 (1928), p. 385. Cf. etiam PIUS XII, Alloc. ad. A. C. Italicam, 4 sept. 1940: AAS 32 (1940), p. 362.

[35] Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Quamvis Nostra, 30 apr. 1936: AAS 28 (1936), pp. 160-161.

[36] Cf. S. C. Concilii, Resolutio Corrienten., 13 nov. 1920: AAS 13 (1921), pp. 137-140.

[37] Cf. PIUS XII, Alloc. ad II Conventum ex Omnibus Gentibus Laicorum Apostolatui provehendo, 5 oct. 1957: AAS 49 (1957), p. 927.

[38] Cf. PIUS XII, Alloc. ad II Conventum ex Omnibus Gentibus Laicorum Apostolatui provehendo, 5 oct. 1957: AAS 49 (1957), p. 927.

[39] Cf. PIUS XII, Adhort. Apost. Menti Nostrae, 23 sept. 1950: AAS 42 (1950), p. 660.

[40] Cf. CONC. VAT. II, Decr. De accommodata renovatione vitae religiosae, n. 8.

[41] Cf. BENEDICTUS XIV, De Synodo Dioecesana, 1. III, c. IX, n. VII-VIII: Opera omnia in tomos XVII distributa, tom. XI (Prati, 1844), pp. 76-77.

[42] Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Quamvis Nostra, 30 apr. 1936: AAS 28 (1936), pp. 160-161.

[43] Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl. Mater et Magistra, 15 maii 1961: AAS 53 (1961), pp. 456-457. Cf. CONC. VAT. II, Decr. de Oecumenismo, Unitatis redintegratio, n. 12: AAS 57 (1965), pp. 99-100.

[44] Cf. CONC. VAT. II, Decr. de Oecumenismo, Unitatis redintegratio, n. 12: AAS 57 (1965), p. 100. Cf. etiam Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium, n. 15: AAS 57 (1965),pp. 19-20.

[45] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium, cap. II, IV, V: AAS 57 (1965), pp. 12-21; 37-49; cf. etiam Decr. de Oecumenismo, Unitatis redintegratio, nn. 4, 6, 7, 12: AAS 57 (1965), pp. 94, 96, 97, 99, 100; cf. etiam supra, n. 4.

[46] Cf. PIUS XII, Alloc. Ad VI Conferentiam internationalem «boyscouts», 6 iunii 1952: AAS 44 (1952), pp. 579-580; IOANNES XXIII, Litt. Encycl. Mater et Magistra, 15 maii 1961: AAS 53 (1961), p. 456.

[47] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium, n. 33: AAS 57 (1965), p. 39.

[48] Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl. Mater et Magistra, 15 maii 1961: AAS 53 (1961), p. 455.

[49] Cf. PIUS XII, Epist. Encycl. Sertum laetitiae, 1 nov. 1939: AAS 31 (1939), pp. 635-644; cf. IDEM, Ad «laureati» Act. Cath. It. 24 maii 1953.

[50] Cf. PIUS XII, Alloc. ad Congressum Universalem Foederationis Mundialis Iuventutis Femineae Catholicae, 18 apr. 1952: AAS 44 (1952), pp. 414-419. Cf. IDEM, Alloc. ad Associationem Christianam Operariorum Italiae (A.C.L.I.), 1 maii 1955: AAS 47 (1955), pp. 403-404.

[51] Cf. PIUS XII, Ad Delegatos Conventus Sodalitatum Caritatis, 27 apr. 1952: AAS 44 (1952), pp. 470-471.

[52] Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl. Mater et Magistra, 15 maii 1961: AAS 53 (1961), p. 454.

 

Ausblenden

 

 

Aktuelles

Die Umstellung auf ein Landingpage-Modul und die Verschiebung der meisten Daten in das Extranetmodul ist vollzogen. Wir hoffen, dass hierdurch die Aktualität und Übersichtlichkeit deutlich besser wird. Eure|Ihre Webredaktion.

Das Protokoll des Frühjahrskonvent 2017 im Extranetbereich hinterlegt.

Der Frühjahrskonvent 2017 soll Klarheit schaffen. Auf Antrag wird in Wiedervorlage zur Abstimmung gebracht: Antragsnummer XIV. Anerkennungsbestrebung als Gemeinschaft der Kirche, an Stelle Gemeinschaft in der römisch-katholischen Kirche bis spätestens 2020. Unser Legat wies nochmal nachdrücklich darauf hin, dass die letzten Abstimmungsverhalten nicht im Einklang mit den Beschlüssen von 2008/9 sowie der Charta von 2005 standen und das Papstreue in keinem Konfliktszenario zu Weisungen eines Bistums stehen [ausführliches Erklärungsschreiben im Extranetbereich hinterlegt], wie man u.a. am Beispiel der Bruderschaft der Hl. Apostel Petrus und Paulus sieht. Sollte der Antrag durch den Konvent bestätigt werden, gilt automatisch der Folgeantrag XV. zur Klärung des zeitlichen Ablaufes.

Noch nicht archivierte Beiträge

Konvent 2015 - Alle Anträge sowie die offizielle Mitschrift, der man deren Behandlung entnehmen kann, sind im Extranetbereich hinterlegt und abrufbar. Einige interesseante Punkte in gebotener Kürze. Der Ausbau des DomSo Kenia um 20 Plätze (Antragssteller Com. Bor., 15 Plätze) konnte sogar mit Aufstockung der Plätze genehmigt und umgesetzt werden. Die von den antragsstellenden Commendaturae Wendelinus und Colonia gewünschte Umsetzung der Commendaturae als eingetragene Vereine wurde mit einem Votum von 72% abschlägig beschieden. Jedoch können sich Arbeitskreise und Fördervereine als eingetragene Vereine konstituieren, die Beispielsatzungen sind ebenfalls im Extranetbereich hinterlegt. Der Antrag des Legaten, das Annerkennungsverfahren als kirchliche Gemeinschaft durch und im Bistum Trier zu beginnen, wurde mit einem deutlichen Votum von 92% abschlägig beschieden. Die Commendaturae Borussia und Wendelinus teilten mit, dass sie sich wieder vervollständigt haben. Die sich anschließende, lebhafte Diskussion erbrachte, dass das Mitgliederwerbungsverbot bis 2019 weiterhin in Kraft bleiben wird. Wir bedanken uns bei der überaus gelungenen Organisation bei den Commendaturae Borussia und Colonia.

Mehrere Kilo Kleingeld kamen bei dem Regionalkonvent Süd, neben den direkten Spenden für Tansania, zusammen. Dieses wurden auf der Bank gewechselt und an Daniel Fortin SoU (rkK Kamerun) zweckgebunden für die Ausstattung des Kindergartens überwiesen. Eine sehr gute Geldanlage, wie wir finden!

Gem. Regionalkonvent 2014 Gem. Regionalkonvent der Commendatura Colonia und Borussia am 21. Juni 2014 in Köln erfolgreich beendet. Abnahme des DomSo Kenia und Zwischenstandsbericht Tansania wurden mit großer Begeisterung aufgenommen.

Auch dieses Jahr gedenken wir gemeinsam zweier großartiger Menschen

Am 3.12. jährt sich der Todestag von Monseigneur Meilki - unser damaliger Text: Gott berief einen guten Menschen zu sich - Auszug des Schreibens an die SAK Rom. 'Monseigneur, nous étions vraiment choqué quand on nous avons téléphoné de Rome et informé de la mort de Monseigneur Mikhael Al-Jamil sur 3.12.2012. Il était un bon ami pour nous et nous regretterons son rire. Son enterrement était à Bagdad? Si vous avez une photo de son enterrement nous serions heureux de le recevoir. Nous prions pour lui. Il était un bon patron au terre pour nous et il sera un bon patron au ciel pour nous aussi. In memoriam et en union d'amitié avec vous, Monseigneur Meilki. Au reveoir. CWdg MMXII'

Mgr. Paul Etoga (1911 - 1998) Scio cui credidi (Wahlspruch); Mgr. Etoga, verstorben am 13. März 1998 wurde auch dieses Jahr wieder in allen Commandanturae gedacht. Hier ein Auszug aus einem Brief an Fr Tonton von der Com Borussia. „Il y a 50 ans, le premier évêque de l’Afrique francophone noir et premier évêque camerounais, était sacré à la place hippodrome à Yaoundé par Mgr. René GRAFFIN. Un bref rappel de sa biographie nous donne les renseignements suivants: né vers 1911 à Nkolmewut (ancienne route de Douala). Dans son enfance, il servit de transporteur de bagages pour les colons de Nkolmewut à Yaoundé (une trentaine de Kms). Sa mère durieuse lui commande de suivre son frère ainé Albert OKALLA (ex-frère par Mgr.Vogt comme séminariste) à Yaoundé. Restat à Mvolye, Paul Etoga servit de domestique au Père François Pichon. Il entrera au Séminaire de Mvolye quelques temps après. Il fera son année d’épreuves au petit séminaire de Mvolye,etant à cette occasion le professeur de Jean Zoa (futur archevêque de Yaoundé). La deuxième année d’épreuves se passera à Edéa. Ordonné prêtre en 1939, puis successivement vicaire à Messamena, curé de Yangben (1943 - 1955), curé de Nkolkuma pendant quelques mois avant d’être nommé évêque auxiliaire de Mgr. Graffin.“

 

Pressemitteilungen Radio Vatican

Hinduistische Aktivisten haben im Bundesstaat Madhaya Pradesh Priester zusammengeschlagen und ihre Autos in Brand gesteckt. Der Vorfall ereignete sich in der Stadt Satna. Priester hatten Weihnachtslieder gesungen, als sich ein Mob zusammenfand, der ihnen Missionierungsabsichten unterstellte. Einer der Aggressoren rief die Polizei, die die Priester in Gewahrsam nahm, um sie – nach eigenen Angaben – vor Übergriffen zu schützen. Als weitere acht Priester ihren inhaftierten Glaubensbrüdern zu Hilfe kommen wollten, wurden sie von etwa 100 Hindus auf dem Polizeigelände attackiert.

„Wir wurden vor den Augen der Polizei zusammengeschlagen, ohne da ...

de.radiovaticana.va: Indien: Gewalt gegen Priester

Der Präsident Ecuadors war am Samstag zur Privataudienz bei Papst Franziskus. Der Linkspolitiker Lenín Boltaire Moreno Garcés und das Kirchenoberhaupt sprachen unter anderem über den Respekt der indigenen Kulturen und Umweltschutz, wie der Vatikan im Anschluss an die Begegnung mitteilte. Überdies habe ein Gedankenaustausch über die politische und soziale Situation in Ecuador stattgefunden, wobei die Bedeutung des Dialogs und der Rechtsstaatlichkeit hervorgestrichen wurden, wie es hieß. Der Politiker von der Linkspartei Alianza Pais war im April zum neuen Präsidenten Ecuadors gewählt worden. 

(rv 16.12.2017 gs)

...

de.radiovaticana.va: Papst empfängt Präsidenten Ecuadors

Papst Franziskus bittet Journalisten, gewissenhaft zu arbeiten und keine Fake-News zu verbreiten. „Verfallt nicht in die Sünde der Kommunikation: Desinformation – also nur einen Teil sagen, Verleumdung, die auf Sensationen aus ist, oder Diffamation, indem man alte, überholte Dinge heraussucht und sie wieder ans Licht bringt: das sind schwere Sünden, die das Herz des Journalisten beschädigen und die Menschen beschädigen.“ Das sagte der Papst bei einer Audienz für Angehörige zweier italienischer Presseverbände am Samstag.

Journalisten hätten „eine der wichtigsten Aufgaben in der Welt von heute&l ...

de.radiovaticana.va: Franziskus bittet Journalisten um saubere Arbeit

 

Wir - über uns

Die Societas Urielis (lat.; deutsch: Gesellschaft Uriels, Kurzform: SoU, Verein kR) entstand aus dem katholischen Gemeinschaftskreis und dem OGFU. Der katholische Gemeinschaftskreis um Pfarrer Bruno Hoss (*14.9.1932, + 24.5.2007) wurde 1984 gegründet. Er bestand aus rund vierzig aktiven Mitgliedern, die sich in St. Johann in Saarbrücken sowie in St. Wendel, zu regelmäßigen Bibelkreisen und Gesprächsrunden trafen. Die Zielsetzung war laut Gemeinschaftsstatute die Intensivierung des Glaubens durch Dialoge und gemeinsame spirtuelle Erfahrungen und deren Austausch. Mit Übernahme der Pfarrgemeinde „St. Ägidius“ Bad Salzig schied Pfarrer Hoss 1992 als aktives Mitglied im Gemeinschaftskreis aus, blieb ihr bis zu seinem Tod 2007 aber freundschaftlich verbunden. Nach einer Vakanzzeit wurde seine Position Mitte 1993 durch Pfarrer Hermann Burger übernommen. Im Jahr 2000 wurde Pfarrer Burger, nach langer, schwerer Krankheit, als Pfarrer von Heusweiler und Eiweiler sowie als Leiter des Gemeinschaftskreises entpflichtet. Auf Vorschlag mehrerer Mitglieder des Gemeinschaftskreises wurde eine Neuorganisation und Neuausrichtung der Gemeinschaft vorgeschlagen und Ende 2003 umgesetzt. Der OGFU wurde 2000 von Daniel Latz, Robert Babendererde und Andreas Neumann in Saarlouis, Saarland gegründet. Als Ziele wurden der Aufbau einer Laiengemeinschaft innerhalb der römisch-katholischen Kirche zur Realisierung von Hilfsprojekten in Afrika und aktiver Arbeit im Raum SaarLorLux, und zum anderen die gemeindeübergreifenden regelmäßigen Fortbildungsveranstaltungen, z.B. durch Bibelbesprechungen sowie theologische Seminare, benannt. Das Schwert im Namen wurde als Symbol der Freien, nicht etwa als Gebrauchsgegenstand oder Teil der Bekleidung gewählt. Es stand darüber hinaus auch als Symbol des Willens seinen Glauben, den unser Erlöser uns brachte, standhaft zu verteidigen. „Die Wahl des Erzengels Uriel als Namenspatron unterstrich diesen Freiheitsgedanken. Denn obwohl Teil des Glaubens, ist er nicht in der Bibel namentlich erwähnt. Wir versuchten also einerseits unsere Nähe zur römisch-katholischen Kirche aufzuzeigen, aber andererseits auch zu unterstreichen, dass wir unseren Freiraum - iSv wir sind keine Kirchengliederung - behalten wollen.“ 2005 wurde die Societas Urielis offiziell gegründet und steht geschlechtsübergreifend allen Katholiken offen. Auf das Schwert als Symbol wurde bewusst verzichtet, das Signum wurde abgewandelt und die neue Vereinssatzung (Codex) wurde beschlossen. Weibliche Mitglieder der SoU werden im Numerus zusammengefasst. Ihre Bezeichnung lautet während der Postulatsphase Numerus (Mehrzahl: Numeri), wobei der Begriff keine Abwertung beinhaltet, ab Ende des Noviziats Soror (lat.; deutsch: Schwester). Alle weibliche Mitglieder wählen alle vier Jahre den Numerirat. Aus diesem wird ein assoziiertes Kapitelsmitglied mit einfachem Vetorecht bestimmt. Ein Bewerber muss grundsätzlich durch ein Mitglied vorgeschlagen und durch das Plenum bei einem der jährlichen Konvente mit einfacher Mehrheit akzeptiert werden. Leiter und Praetoren: 1984-1992 Leiter Pfarrer Bruno Hoss (G), 1992-1993 Provisorischer Leiter Peter Melchior (G), 1993-2000 Leiter Pfarrer Hermann Burger (G), 2000-2001 Vorsteher der OGFU Daniel Latz (O), 2002-2004 Praetor Ordinis Daniel Latz (O), 2004- Praetor Ordinis Daniel Latz (O, S).

 

Projekte

Web - Die drei Online-Wörterbücher Ayna, Lewze, Seneca wurden im Zuge unserer Vor-Ort-Arbeiten in Köln und Berlin umgesetzt. Die Offline-Versionen wurden lange Zeit nicht mehr weitergepflegt, ebenso seit 2009 die Online-Versionen, da das im Web befindliche kostenlose Angebot so rasant schnell gewachsen ist, dass wir hierfür keinen Bedarf mehr sehen. Durch den engagierten Einsatz mehrerer Fratres befindet sich sowohl das türkische, als auch das kurdische Wörterbuch in Überarbeitung.

AYNA Deutsch-türkisches Wörterbuch online

Lewze Deutsch-kurdisches Wörterbuch online

Seneca Deutsch-lateinisches Wörterbuch online

Koran.rodena.de - für den im Saarland angesiedelten Heimatkundeverein Rodena, dem auch einige SoU Mitglieder als Privatpersonen angehören, haben wir eine Online-Koran-Ausgabe aufgebaut und 2010 offiziell übergeben.

 

Software

Projekt JAVA Bibel deutsch/arabisch - Die Umsetzung des Projektes begann ab dem 5.11.2008. Koordinator war und ist ƒ Anastasius (KCol). Eine Fertigstellung war anfangs bis Mitte 2009 geplant. Die erste Version war Anfang 2010, also mit leichter Verspätung verfügbar, aber das Warten hatte sich gelohnt, denn viele Zusatzfunktionen kamen mit. Die aktuelle Version 4.1 ist bei allen Commendaturae erhältlich.

Projekt Koran auf Deutsch|Bibel auf Arabisch- Wie wir gerade in so unterschiedlichen Städten wie Völklingen, Köln und Berlin feststellen konnten, haben wir eine immer stärker wachsende Anzahl an arabischen Mitbürgern in Deutschland. Der Islam wird immer aktiver, wobei wir uns mit dieser Aussage nur auf den Glauben beziehen wollen. Den Quran auf PDAs, Smartphones - es gibt Ihn schon seit Jahren. Bis Ende 2008 ist eines unserer vordringlichsten Aufgaben eine Bibelausgabe in arabischer Sprache für Smartphones zu erstellen, damit wir diese bei Konventen den jeweiligen islamischen Gemeinden als Gastgeschenk zur Verfügung stellen können. Um kein „böses Blut“ zu erzeugen, suchen wir im Vorfeld natürlich den Kontakt mit den jeweiligen Gemeindeverantwortlichen.
Die aktuelle Version aus 2011 wurde in 2016 für Windows 10 angepasst, die Symbian-Version wurde schon 2009/10 eingestellt. Bei allen Commendaturae erhältlich.

Projekt Mobile Textfassungen - Auch 2008 hoffen wir wieder mit unserem „Mobile Versionen“, also theologischen Texten für das Handy oder den PDA, viele Bekanntschaften zu knüpfen, Arbeitserleichterung und Freude zu bereiten... aber vor allem die frohe Botschaft Jesus Christi näher zu bringen. In diesem Sinne wurden und werden die bisherigen Texte nochmal überprüft und neu hinzukommen werden in den nächsten Monaten: Bibel in Neugriechisch, Japanische Gebetssammlung (Zusammenarbeit mit all asian society), unsere ganz persönliche Interpretation „Alles ist Hiob“. Und natürlich ist alles kostenlos. Bei allen Commendaturae erhältlich.

Gebetskreis Pädophilie in der Kirche - Liebe Leser, bitte verstehen Sie die folgenden Zeilen nicht falsch. Wir möchten die Täter hier nicht rechtfertigen, aber auch nicht die Kirche oder den Klerus anprangern. Vielmehr sehen wir die schwere Schuld, die hier Menschen an Menschen begangen und dadurch schlimmste Sünden auf sich geladen haben. Da es jedoch Glaubensbrüder sind, möchten wir unser aller Herr darum bitten ihnen zu vergeben. Denn Menschen sind fehlerbehaftet. Die Täter haben wissentlich ihre Taten begangen und müssen somit mit Fug und Recht auf Erden ihrem Schicksal gegenübertreten, aber als Christen bitten wir Gott, dass er ihnen helfen und verzeihen möge, um ihrer Seelenheil willen- auch wenn uns das schwerfällt. Denn Abscheu und Wut über die Taten sind teilweise so groß, dass es uns Überwindung kostet, denn auch wir sind nur Menschen...

Wir bitten Dich oh Herr, von ganzem Herzen, gewähre den Opfern Frieden und lasse sie gesunden an Herz und Seele. Gewähre ihnen die eigentlich nicht menschliche Kraft zu verzeihen, was Menschen, die Dir Treue gelobten, die Deinen Namen verbreiten und nach Deinem Vorbild leben und wirken sollten, ihnen angetan haben.

Darum bitten wir Dich oh Herr in all Deiner Gnade

Amen

Hinweis: Telefonhotline der Deutschen Bischofskonferenz für Missbrauchsfälle 08001201000.

Bislang abgeschlossene Projekte in Afrika: 35

IN: Elfenbeinküste, Ghana, Liberia, Kamerun, Tansania, Tschad. Form z.B. Arzneispenden, Betrieb des Domus Societatis, Schweinefarmaufbau, Auf- und Ausbau Kindergarten, Auf- und Ausbau Grundschule


Domus Societatis Tansania

Mitte 2013 begann die Ausbaustufe I, die den Schulungsraum, 3 Depots, Unterkünfte und sanitäre Anlagen umfasst. Ausbaustufe II umfasste den Freiplatz, die ersten Anpflanzungen und Erdhügel (Wärmeschutz; ergänzend zu den Lehmziegelbauten) und die Nebengebäude. Insgesamt hat das Projekt rund 19.000 Euro gekosten, was komplett durch unsere Mitglieder getragen werden konnte. Die Planung sieht einen Bildungsbetrieb für eine Grund- und eine Erweiterungsklasse vor sowie die Bereitstellung von Nutzraum für örtliches medizinisches Personal. Die ursprünglich angedachten Solarpanels mussten wir aber aus Kostengründen bis dato unrealisiert lassen.

Ein weiteres Beispiel: Eine schöne Neuigkeit haben wir heute zu berichten. 2005 hatten wir hier einen Spendenaufruf getätigt, um der aus Kamerun stammenden, mittlerweile zu einer guten Freundin gewordenen, Yone, ein Theologiestudium in Deutschland zu ermöglichen. Nun können wir mit Freude berichten, dass Sie Ihr Studium in Rekordzeit absolvierte und sich gem. der eingegangenen Verpflichtung nun an einer kameruner Grundschule einfand, um dort Ihre Stelle als Lehrkraft anzutreten. Für die Schultafel sowie die Bibelausgaben und das Schreibmaterial für Ihre Klasse sollen wir allen Spendern ein herzliches Dankeschön ausrichten. Da sie leider noch kein Internet im Ort hat, musste sie leider diesen indirekten Weg wählen. Wir hoffen, dass auch bei zukünftigen Projekten, diese Art der Hilfe zur Selbsthilfe, so gut gelingen möge. Sicherlich kostete es uns Überwindung, das Studium nur dann zu finanzieren, wenn sie sich vertraglich verpflichtet, mehrere Jahre nach ihrem Abschluss in ihrem Heimatland zu arbeiten, doch wo wäre der Sinn gewesen, wenn sie direkt danach in Europa geblieben wäre, um dort zu arbeiten.

 

Hinweis zu den häufig eingehenden Spendenangeboten

Wir bedanken uns recht herzlich für die Spendenangebote. Wir finden diese Hilfsbereitschaft fantastisch. Leider müssen wir Ihnen mitteilen, dass Geldmittel in SoU-Patenschaftsprojekte nur von SoU-Mitglieder angenommen werden, wobei „angenommen werden“ hier eigentlich ein schlechte Wortwahl darstellt, da die Gelder direkt zu den Hilfsprojekten vor Ort geschickt werden. Das Kapitel ist lediglich als Fokussierungsorgan tätig, damit jeweils das aktuelle Projekt ausreichend ausgestattet wird. Wenn Sie dennoch spenden möchten, dann unterstützen Sie doch z.B. das CD-Projekt von Bruder Daniel / Abbé Eleutére oder eines der zahlreichen und durch Nachhaltigkeit geprägten Projekte der CV Afrikahilfe.

Bitte verstehen Sie uns nicht falsch. Wir freuen uns über Ihren Einsatzwillen, Ihre Hilfsbereitschaft, doch wenn wir mit externen Geldern und Geldsammelaktionen anfangen würden, müssten wir zwangsläufig auf die Öffentlichkeits- und Verwaltungsschiene so vieler Vereine und Organisationen wechseln. Dies ist aber nicht unsere Art; lieber helfen wir im kleinen Rahmen, dafür aber direkt- man kennt sich halt. Nichtsdestotrotz lassen SIE sich nicht abhalten zu helfen! Legen Sie aber doch bitte ein Augenmerk darauf, dass IHR Geld in nachhaltige Projekte investiert wird. Es ist sinnvoller Geld für eine Schweinefarm vor Ort zu stiften, als nur für Lebensmittel oder Spielzeug. Denn, um bei dem Beispiel einer Schweinefarm zu bleiben, diese schafft auf lange Sicht eine Grundversorgung an Fleisch und bietet neue Arbeitsplätze. Die reinen Lebensmittel sind hingegen nach ein, zwei Wochen aufgebraucht. Ein Tropfen also auf einen extrem heissen Stein. Warum empfehlen wir ausdrücklich die CV Afrikahilfe? Die Antwort ist einfach. Wir kennen diesen ehrenamtlich agierenden Verein seit vielen, vielen Jahren, haben auch zahlreiche persönliche Kontakte. Und daher ist uns bekannt, dass die Spendengelder vor Ort ohne Verwaltungsschwund ankommen. Häufig fliegt auch ein CV Mitglied nach Afrika um dort vor Ort nach dem Rechten zu schauen und die Gelder persönlich in Bedarfsmaterial umzusetzen.

Ein kleiner Text zur Gründung der CV-Afrika-Hilfe: "Der Auslöser für diese Initiative war ein schreckliches Erlebnis in einer Lepra-Station im Bistum Mbalmayo in Kamerun. Die Kranken lagen in zerfallenden Lehmhütten auf staubigem Fußboden. Die ärztliche Behandlung mußte im Freien, oft in strömendem Regen, stattfinden. Als sich unter den Kranken herumgesprochen hatte, daß ein Priester aus Deutschland angekommen sei, wollte jeder sein eigenes Bittgesuch vortragen. Die verstümmelten Hände und Füße der Kranken, die eitrigen Wunden, die übergroße Armut und der hoffnungslose Gesichtsausdruck von Menschen, die als gesellschaftlich Geächtete und Ausgestoßene nur noch auf den Tod warteten, führte zu dem Entschluß: Hier muß geholfen werden. Nach Gründung der Afrika-Hilfe wurde daher zuerst diese Lepra-Station vor den Toren der Stadt Mbalmayo (40.000 Einwohner; 50 km südlich der Hauptstadt Yaoundé) total neu aufgebaut. Es entstanden 40 saubere Patienten-Unterkünfte, eine medizinische Versorgungsstation und drei Rehabilitationswerkstätten. Mehrere Medizinstudenten arbeiteten sowohl in der Krankenpflege wie auch in der Apotheke der Station und ernteten Lob und Anerkennung des Personals und der Missionare für ihre ausgezeichnete Tätigkeit. Die Kranken gaben ihrer Station den bedeutungsvollen Namen " - Ehrendomherr, Prälat Dillinger

 

Was wir tun

Unser generelles Ziel, dass wir als Verein -oder wie wir es bezeichnen Gemeinschaft - auf ganz unterschiedlichen Wegen zu erreichen suchen, ist die Umsetzung der apostolischen Tätigkeit unsere Mitglieder, aber auch einfach von Gläubigen unserer Mutter Kirche, als gemeinsame Tätigkeit, als Gruppe im Einklang mit dem 2. Vatikanischen Konzil. Wir sind also eine Gemeinschaft in, aber nicht der römisch-katholischen Kirche. - Da eine umfassende theologische Ausbildung die Grundlage des Engagements darstellen sollte, bieten wir unseren Mitgliedern zahlreiche Unterstützungsangebote an. Gleichzeitig stehen aber auch eine Reihe von Veranstaltungen der breiten Öffentlichkeit kostenlos zum Besuch frei, da „Glaubensfestigung in der Regel leichter ist, als die Arbeit Menschen zum katholischen Glauben hinzuführen“, wie Diakon P. Oranuba in der Eröffnungsrede der Akademie in Fulda erklärte.Deshalb ist das Kapitel stets darum bemüht Ressourcen für eine grundsätzlich Unterstützung beim Theologiestudium unserer Mitgliedern bereitzustellen bzw. regt alle Mitglieder durch Anschreiben mit detaillierten Vorschlägen zur Aufnahme eines Studiums an. Weiter stehen wir natürlich auch mit Rat und Tat all jenen Mitgliedern zur Seite, die sich zum Dienst in der Kirche berufen fühlen. Der Prozess der Weiterbildung dauert für unsere Mitglieder, den Impulsen des Zweiten Vatikanischen Konzils zur „formatio continua“ entsprechend, ein Leben lang. Wir freuen uns natürlich über akademische und persönliche Erfolge und doch stellen diese nur die Basis für unsere aktive Arbeit dar. Hier sind wir in Form von Akademien, Symposien und kostenlosen Lehrveranstaltungen, der Unterstützung von Bibelkreisen und Gebetsgemeinschaften, der Bereitstellung von kostenlosen Lern- und Lehrmaterialien sowie zahlreichen regional-bezogenen Tätigkeiten, als Beispiel seien hier die Handapparate der Bibliothek und die Gedankwanderungen angeführt, aktiv. Da wir viel auf Netzwerkbildung mit Kooperationspartnern setzen, sind wir natürlich darum bemüht, Glauben gemeinsam zu erleben und einen regen Gedankenaustausch zu betreiben. Hierzu zählen primär folgende regelmäßige Tätigkeiten: Durchführung der beiden Jahreskonvente mit wechselndem Ausrichtungsort, Durchführung von Regionalkonventen und offenen Akademien, Aufbau und Unterhalt verschiedener Handapparate, Durchführung des wöchentlich stattfindenden offenen und kostenlosen Bibelkreises in Berlin, Köln, Leipzig, regelmäßige Unternehmungen nach Köln und Rom, kostenlose Vorträge zu unterschiedlichen Glaubensgebieten seit 2003 – meist in Kooperation mit den örtlichen Kirchengemeinden und Volkshochschulen. Natürlich kann dieser recht kompakte Abriß nicht vollständig sein. Aber er spiegelt wieder, wie sehr wir uns darum bemühen Vieles mit wenigen Aktiven zu erreichen. Und die Vergangenheit hat uns bislang schon schöne Erfolge beschert und wir hoffen, dass unser Wirken für unser aller Mutter Kirche auch in der Zukunft regen Anklang finden wird.

 

 

Links zu interessanten katholischen Webangeboten

 

 

Kontakt

Datenschutz: Die mit diesem Formular erhobenen Daten werden den geltenden Datenschutzbestimmungen entsprechend verwendet. Die Daten werden unter keinen Umständen an Dritte weitergegeben.

Impressum gemäß § 5 TMG (Telemediengesetz)
Gemeinsame Pressestellen: presse(at)societas-urielis.de

Postalische Zusendungen für das Magazin - wobei wir gerade bei Manuskripten ab einer DIN-A4-Seite um digitale Zustellung bitten - können an unseren externen Dienstleister: [ astarte ] verlag | ... und typoservices, c/o D. Latz/SoU, Treppenstrasse 13, 66787 Wadgassen geschickt werden. Es gilt gem. Kapitelbeschluss von 2005 der Haftungsausschluss des Admin-C.

Inhaltlich Verantwortlicher gemäß § 10 Absatz 3 MDStV: Kapitel vertreten durch den PO Latz oder Legat Schmidt - Inhaltliche Betreuung: redaktion(at)societas-urielis.de. Für die angebotenen Inhalten von Websites geltenden weltweiten Copyright- und Warenzeichenabkommen, die urheberrechtlich geschützt sind. Alle Rechte sind vorbehalten.

Haftungshinweis: Die SoU übernimmt keine Haftung für Schäden, gleich welcher Art, die im Zusammenhang mit dem Zugriff die diese Website, deren Nutzung oder Nichtverwendbarkeit entstehen, seien es nun direkte oder Folgeschäden, noch für irgendwelche fehlerhaften oder unvollständigen Angaben auf den Webseiten. Die SoU übernimmt ebenso keine Haftung für die Inhalte externer (Hyper-)Links. Für den Inhalt der verlinkten Seiten sind ausschließlich deren Betreiber verantwortlich.